- PLANO cognoscere (de)
- de PLANO cognoscereinterloqui, disquirere, apud iurecons. est, ex aequo et plano loco congnoscere, ut Cicero pro Caecinae, et l. 3. Epistol. ad Appium et de Orat. l. 3. loquitur: i. e. non pro tribunali, sed in via, in transitu, cum vellavandi aut gestandi, aut ludorum gratiâ, Magistratus prodiit, l. 7. ff. de manu vind. §. servi autem Instit. de Libertin.Cum pro tribunali cognoscere, sit ex loco superiore, non ex plano, cognoscere. Quae duo proin, pro tribunaeli et de plano, adversa iidem faciunt, ut in l. 1. §. abolitio, ff. de Turpil. Abolitio privatim a Praesidibus postulari et impetrari solet. Item. pro tribunali, non de plano. Et in l. 18. ff. de quaestion. Custodiae non solum pro tribunali, sed de plano audiri possunt. Idem ex l. §. si causa, ff. fe bon. poss. et l. 2. §. dies, ff. si quis ordo in poss. clare patet. Meminit formulae Seneca quoque de Clem. l. 1. c. 5. Haec tamen magnanimitas in bona fortuna latiorem locum habet, melius in tribunali, quam in plano, conspicitur. Sueton. it em in Tiberio, c. 33. Et si quem reorum elabi gratia rumor esset, subitus aderat, Iudicesque aut e plano, aut e Quaesitoris tribunali, legum et religionis et noxiae, de qua eognoscerent, admonebat. Hinc in l. 11. §. proscribere, 3. ff. de inst. act. Unde de plano recte legi possint: quae verba his olim notis scripta, V. D. P. R. L. P. Valerius Probus testis est. Ausonius in Grat. act. Has ego literas, quas in omnibus pilis ac porticibus, unde de Plano legi possunt, instar edicti pendere mandavero. Sic enim olim Leges ac Edicta proponebantur, ut ab omnibus transeuntibus possent legi. Bissonius apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. in Epistolis Clementis V. Pontif. Romani et Iohannis XXII. itidem Pontificis Inquirere sine strepitu ac figura iuditii aec indagine, redditur, apud Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.